Liber Numeri*

Caput 19: Versus 9

Colliget autem.AUG.Et congregabit homo, etc., usque ad quia extra celebrationem Judaicae consuetudinis evangelicus honor claruit.GREG., lib. VI Moral., cap. 17.Vaccam sacerdos comburit, cineres vir mundus colligit, quia infirmitatem Domini Judaeus mactavit, subtilia ejus mysteria Gentilis intelligit. Mundi sunt qui passionem Christi gentibus praedicant.Effundet eos.Quia Gentilis sacramenta quae agnovit, praedicare non cessat, sed nescientibus manifestat.RAB.Vir mundus in loco purissimo vaccae cineres fundit, dum quilibet doctus ex gentilitate assumptus, munda per humilitatem gentilium corda requirit, et mysteria eis Redemptoris tradere non desistit. Quod cum agitur, fides gentium multiplicatur, divina virtus agnoscitur, disciplina praeceptorum tenetur. Unde subdit,ut sint multitudini filiorum Israel in custodiam:Israel enim interpretatur vir videns Deum; et bene conversa Gentilitas Israel dicitur, quae Deum jam fide contemplatur.Extra castra.Quia omnis Gentilitas extra legem, extra sacrificium, extra synagogam.Purissimo.Quia pravis ac pollutis mentibus non sunt secreta Dominicae incarnationis tradenda, sed his qui ad fidem venientes cor mundaverunt.Multitudini filiorumAUG., ubi supra.Alia littera etc., usque ad ut ablutus etiam extrinsecus lavaret quodammodo vestimenta sua.In custodiam.Quia subtiliora sacramenta mundis Gentilium cordibus tradita in mentis munitionem vertuntur Quia dum secreta et subtilia operationis illius per imitationem attendimus, per hoc nobis immunditiam providemus, propter operationem, in custodiam nostram fiant cineres, propter baptismum vero in aquam aspersionis. Tunc cineres in nostram custodiam provide custodimus, cum Redemptorem nostrum pro iniquitatibus nostris passum consideramus sollicite. Perpendimus enim quid retribuat bonis, qui voluit mori pro malis, quid ad justitiam fidei adducti ejus gratiae debeamus, qui in iniquitate positi intercessionem mortis ejus accepimus.
(* Traductions européennes)